- HUMERALE
- HUMERALEpars vestis Pontificalis in V. T. Exod. c. 28. ubi de Amiculo seu Ephod. Primum facturi sunt amiculum --- Duo humeralia coniungentia sunto illi in duabus extremitatibas, quibus coniungatur, v. 6. et 7. Scapulare aliis: sunt autem scapulae proprie humeri summitas et iunctura. Vult nempe Legislator, iungendas esse duas partes Ephod seu Superhumeralis, anteriorem et posteriorem, scapulariis sibi mutuo respondentibus, super utramque humeri partem. His vero Humeralibus imponi voluit duos lapides sardonychas, quibus nomina filiorum Israelis insculpta, ut portaret Aaron nomina eorum coram Iehova super duos humeros suos in monimentum, v. 12. atque his gemmis fibularum vice epomidem connexam fuisse, ait Ioseph. Quibus quid fuerit significatum, vide apud A. Rivet. Burmann. Alios, Comm. in l. Nempe typus fuit Pontifex eius, cuius humero adest Principatus ipse, Esai. c. 9. v. 6. ad cuius promissionem τὸ Δωδεκάφυλον, Actor. c. 26. v. 7. duodecim tribus nostraenocte et die assidue (Deum) colentes, sperant se deventuras, Potro Humeralibus Amiculi, versus anteriorem partem eius, Pectorale sacrum duobus annulis aureis connectebatur; qua de re vide infra, ubi de Pectorali. Sed et inter Eccl. Rom. vestes sacras occurrit Humerale, apud Alcuin. de div. Offic. ex lino purissimo: idemque quod Amictus vel Superhumerale, vestis Clericalis est, Gall. Espauliere etc. Hildebertus Cenoman. de Officio Missae,—— Scapulas humerale tegebatPraesulis intrantis interiora sacri.apud C. du Fresne in Gloss. Idem in Graeca Ω᾿μοφόριον, de quo sic Cl. Suicer. Ω᾿μοφόριον, Humerale. Vestis Patriarcharum et Episcoporum --- referebat figuram agni --- aliudque erat Patriarchale, aliud Episcopale. Priori designabatur stola Aaronis, posteriori ovis perdita; habebatque etiam cruces intertextas, quae ita imit andum esse Christum innuerent --- Latini etiam Pallium vocant. Vide et infra Omophorium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.